monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38 > 10 > CAPUT XVII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XVI. <<<     >>> XVIII.

CAPUT XVII.

1 Itaque conclusi undique, alii se praecipitabant, alii patriae incendiis exurebantur.
2 Sacerdotes tamen usque ad ultimum in suo munere perseverabant, hortantes se invicem, ne in posterioribus ponerent officium religionis quam salutis praesidium: recte secum agi, si pietati impenderent, quod deberetur necessitati, pulcherrimumque, si in patriae sinu sepeliri liceret.
3 Quid autem iuvaret evadere, et superstitem vivere religioni? praeclarum potius opus muneri commori pio.
4 Quod si quis periculi metu, deserat, sacrilegium est: si quis impleat, sacrificium et piae passionis victoria.
5 Infulati itaque sacerdotes inter suas hostias immolabantur, et amicti sacerdotalibus stolis inter cadavera caesorum humi iacebant.
6 Fusa illic Iudaeorum duodecim millia, Romanorum pauci exstincti, plures vulnerati sunt.
7 Nihil tamen gravius in illa miseria ingemuerunt Iudaei, quam quod illa abscondita ante sanctificationum mysteria, retecta gentibus ac manifestata sunt.
8 Denique Pompeius curarum istiusmodi declinans superflua dum triumpho potius ambusta ambiret, sequentibus sese suorum plurimis vidit tabernaculum, secundum quod soli principi sacerdotum solemni accessu patebat, atque intus inspexit lucernam, et mensam, et thymiamata, et tabulas Testamenti, superque eas Cherubim, et multitudinem aromatum dispersam, et sacrae pecuniae talenta duo millia: in quibus cum plurimum auri esset, integer tamen ab omni cupiditate, vel ipsa, vel si qua sacrorum vasorum inventa sunt, intacta servari praecepit: et sequenti post excidium die Theocorus iussit mundari templi interiora, ac celebrari assueta sacrificia.
9 Hyrcano quoque principatum sacerdotii dedit prompta eius opera usus in obsidionis necessitate: nam etsi infidus suis, Romanis tamen fidelis, ut sua patria expugnaretur.
10 Sed puto neminem dici fidelem posse, qui suis fuerit invidus.
11 Non perfunctorie itaque in ipso praelio iuvit hostes suorum, vel quod extramurani populi multitudinem annitentem Aristobulo retraxit ab eius societate: ad omnia tamen quibus vel praeveniendi Aristobuli, ducendique eius auctoritate, vel conficiendo celeriter bello Pompeius egregius imperator fuit.
12 Praeclarum hoc addidit, ut in victoria modum teneret: denique benignitate sibi magis quam terrore, quos vicerat associavit, auctores tantummodo belli securi percussit.
13 Tributum quoque victis imposuit, statuit ducem, Iudaeae fines determinavit.
14 Suis ergo finibus circumscripta Iudaea est: reformavit etiam Gadaram quam Iudaei everterant, rogatus a Demetrio qui patriae suae huiusmodi gratiam a patrono poposcerat: et in hac causa et in plurimis apud Magnum supra libertorum modum usque ad invidiam excellens; Aristobulum autem cum filiis et socero eius captivos statuit secum Romam deducere: sed unus ex sobole regia in itinere elapsus custodibus, domum revertitur: ei nomen Alexander, aetas fratre provectior et sorores duae.
15 Antigonus autem aevo iunior cum feminei sexus germanitate ad urbem deducitur, Pompeiusque Ciliciam, deinde Romam petiit.